- TYPICUM
- TYPICUMliber Ecclesiast. apud Graecos, in quo a primo die anni singulis diebus, quid inter Missarum sollennia, quid ad Vesperas, quid ad Horas, quid ad Matutinum, quid denique ad reliqua Officia, recitandum, psallendum legendumve sit; quibus porro diebus ieiunandum, quibus et qui ieiunium solvendum, clarâ ac facili methodô praescribitur. Et quidem in edito, prae aliis, continentur Ordo recitandi officium per totum anmum, ex praescripto Sabae capitibus LIX. Sequuntur, Marci Hieromonachi de dubiis Typici capita C. Postea, Nicolai Patriarchae Constantinopolitani, ad Anastasium montis Sinae Abbatem, de Ieiuniis Graecorum Carmina politica. Inde minutiora quaedam, de Arziburio, de Feriis Monachorum, de Continentia et ingluvie, de IV. Euangelistis, de XXX. argenteis ex maximo Monacho de Fide etc. Finem occupant, Capita adhortantia ad virtutem. Aliter Διάταξις. item Διατύππσις. Non unum autem omnium Ecclesiatum Typicum fuit, sed pro varietate earum varia, unde Κτητορικῶν Τυπικῶν, municipalium Typicorum, mentio frequens: Donec Typicum, quod S. Sabae dicitur, apud universos invaluit. Vide Leon. Allatium de lib. Eccl. Graec. et Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce Τυπικὸν.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.